- TERMINALIS
- TERMINALISIuppiter cui termini agrorum sacri erant. Romanis dictus est. Ita enim Dionys. Halicarn. l. 2. UtRomani contenti propriis aliena non concupiscerent, Numa lege cavit, de terminandis praediis. Cum enim unumquemque iussisset agrum suum circumscribere ac in finibus statuere lapides, hos sacros esse Iovi Terminali voluit, iusitque, ut quotannis statô die res divina eo in loco, in paganor um coetu, fieret, sacratô cumprimis nobili festô in honorem Deorum, qui terminis tutelares praesunt. Id Romani vocant Terminalia, sicut lapides ipsos Terminos, quos nostri variante unâ literâ Termonas: quos si quis transferre aufus fuisset, aut tollere, Lege Terminali caput eius his Diis devovit, interfectori ipsius tamquam sacrilegi impunitate promissâ et puritate a scelere. Nec de privatorum tantum agris hoc ius sanxit, verum etiam de publicis etc. Neque vero lapides solum Terminales reperimus apud Antiquos; sed et Arbores Terminales, apud Paulum IC. Receptar. Sent. l. 5. tit. 22. et indiscrete, arbores lapidesve Terminales, apud IC. legg. 1. 3. ff. de Term. moto. Signate Ovid. Fast. l. 2. v. 641.Termine, sive lapis, sive es defossus in agroStipes, ab antiquis sic quoque Numen habes.Et ex eius imitatione Tibullus, l. 1. Eleg. 1. v. 11.Nam veneror, seu stipes habet defossus in agris,Seu vetus in trivio florida serta lapis.Frequentius tamen lapide terminatos fuisse agros, docet idem Eleg. 3. l. eiusd. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 20. cum Paralipomenis Thomas Dempsteri, supra voce Silvanus, qui primus in terra lapidem finalem posuisse olim creditus est, hincque Terminalis quoque nomen accepit, ut et hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.